Prooemium
Deinde considerandum est quomodo anima humana cognoscat ea quae supra
se sunt, scilicet immateriales substantias. Et circa hoc quaeruntur
tria. Primo, utrum anima humana, secundum statum praesentis vitae,
possit intelligere substantias immateriales quas Angelos dicimus, per
seipsas. Secundo, utrum possit ad earum notitiam pervenire per
cognitionem rerum materialium. Tertio, utrum Deus sit id quod primo a
nobis cognoscitur.