Prooemium
Consequenter considerandum est de actibus animae, quantum ad potentias
intellectivas et appetitivas, aliae enim animae potentiae non
pertinent directe ad considerationem theologi. Actus autem appetitivae
partis ad considerationem moralis scientiae pertinent, et ideo in
secunda parte huius operis de eis tractabitur, in qua considerandum
erit de morali materia. Nunc autem de actibus intellectivae partis
agetur. In consideratione vero actuum, hoc modo procedemus, primo
namque considerandum est quomodo intelligit anima corpori coniuncta;
secundo, quomodo intelligit a corpore separata. Prima autem
consideratio erit tripartita, primo namque considerabitur quomodo
anima intelligit corporalia, quae sunt infra ipsam; secundo, quomodo
intelligit seipsam, et ea quae in ipsa sunt; tertio, quomodo
intelligit substantias immateriales, quae sunt supra ipsam. Circa
cognitionem vero corporalium, tria consideranda occurrunt, primo
quidem per quid ea cognoscit; secundo, quomodo et quo ordine; tertio,
quid in eis cognoscit. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum
anima cognoscat corpora per intellectum. Secundo, utrum intelligat ea
per essentiam suam, vel per aliquas species. Tertio, si per aliquas
species, utrum species omnium intelligibilium sint ei naturaliter
innatae. Quarto, utrum effluant in ipsam ab aliquibus formis
immaterialibus separatis. Quinto, utrum anima nostra omnia quae
intelligit, videat in rationibus aeternis. Sexto, utrum cognitionem
intelligibilem acquirat a sensu. Septimo, utrum intellectus possit
actu intelligere per species intelligibiles quas penes se habet, non
convertendo se ad phantasmata. Octavo, utrum iudicium intellectus
impediatur per impedimentum sensitivarum virtutum.