Prooemium
Deinde considerandum est de potentiis animae in speciali. Ad
considerationem autem theologi pertinet inquirere specialiter solum de
potentiis intellectivis et appetitivis, in quibus virtutes
inveniuntur. Sed quia cognitio harum potentiarum quodammodo dependet
ex aliis, ideo nostra consideratio de potentiis animae in speciali
erit tripartita, primo namque considerandum est de his quae sunt
praeambula ad intellectum; secundo, de potentiis intellectivis;
tertio, de potentiis appetitivis. Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo, de generibus potentiarum animae. Secundo, de speciebus
vegetativae partis. Tertio, de sensibus exterioribus. Quarto, de
sensibus interioribus.