Prooemium
Post considerationem creaturae spiritualis et corporalis,
considerandum est de homine, qui ex spirituali et corporali substantia
componitur. Et primo, de natura ipsius hominis; secundo, de eius
productione. Naturam autem hominis considerare pertinet ad theologum
ex parte animae, non autem ex parte corporis, nisi secundum
habitudinem quam habet corpus ad animam. Et ideo prima consideratio
circa animam versabitur. Et quia, secundum Dionysium, XI cap. Angel.
Hier., tria inveniuntur in substantiis spiritualibus, scilicet
essentia, virtus et operatio; primo considerabimus ea quae pertinent
ad essentiam animae; secundo, ea quae pertinent ad virtutem sive
potentias eius; tertio, ea quae pertinent ad operationem eius. Circa
primum duplex occurrit consideratio, quarum prima est de ipsa anima
secundum se; secunda, de unione eius ad corpus. Circa primum
quaeruntur septem. Primo, utrum anima sit corpus. Secundo, utrum anima
humana sit aliquid subsistens. Tertio, utrum animae brutorum sint
subsistentes. Quarto, utrum anima sit homo; vel magis homo sit aliquid
compositum ex anima et corpore. Quinto, utrum sit composita ex materia
et forma. Sexto, utrum anima humana sit incorruptibilis. Septimo,
utrum anima sit eiusdem speciei cum Angelo.