Prooemium
Post considerationem spiritualis creaturae, considerandum est de
creatura corporali. In cuius productione tria opera Scriptura
commemorat, scilicet opus creationis, cum dicitur, in principio
creavit Deus caelum et terram, etc.; opus distinctionis, cum dicitur,
divisit lucem a tenebris, et aquas quae sunt supra firmamentum, ab
aquis quae sunt sub firmamento; et opus ornatus, cum dicitur, fiant
luminaria in firmamento et cetera. Primo ergo considerandum est de
opere creationis; secundo, de opere distinctionis; tertio, de opere
ornatus. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum creatura
corporalis sit a Deo. Secundo, utrum sit facta propter bonitatem Dei.
Tertio, utrum sit facta a Deo mediantibus Angelis. Quarto, utrum
formae corporum sint ab Angelis, an immediate a Deo.