Prooemium
Deinde considerandum est quomodo Angeli facti sunt mali. Et primo,
quantum ad malum culpae; secundo, quantum ad malum poenae. Circa
primum quaeruntur novem. Primo, utrum malum culpae in Angelo esse
possit. Secundo, cuiusmodi peccata in eis esse possunt. Tertio, quid
appetendo Angelus peccavit. Quarto, supposito quod aliqui peccato
propriae voluntatis facti sunt mali, utrum aliqui naturaliter sint
mali. Quinto, supposito quod non, utrum aliquis eorum in primo
instanti suae creationis potuerit esse malus per actum propriae
voluntatis. Sexto, supposito quod non, utrum aliqua mora fuerit inter
creationem et lapsum. Septimo, utrum supremus inter cadentes, fuerit
simpliciter inter omnes Angelos summus. Octavo, utrum peccatum primi
Angeli fuerit aliis aliqua causa peccandi. Nono, utrum tot ceciderint,
quot remanserunt.