Prooemium
Consideratis his quae ad substantiam Angeli pertinent, procedendum est
ad cognitionem ipsius. Haec autem consideratio erit quadripartita, nam
primo considerandum est de his quae pertinent ad virtutem
cognoscitivam Angeli; secundo, de his quae pertinent ad medium
cognoscendi ipsius; tertio, de his quae ab eo cognoscuntur; quarto, de
modo cognitionis ipsorum. Circa primum quaeruntur quinque. Primo,
utrum intelligere Angeli sit sua substantia. Secundo, utrum eius esse
sit suum intelligere. Tertio, utrum eius substantia sit sua virtus
intellectiva. Quarto, utrum in Angelis sit intellectus agens et
possibilis. Quinto, utrum in eis sit aliqua alia potentia cognoscitiva
quam intellectus.