Prooemium
Post haec considerandum est de distinctione corporalis et spiritualis
creaturae. Et primo, de creatura pure spirituali, quae in Scriptura
sacra Angelus nominatur; secundo, de creatura pure corporali; tertio,
de creatura composita ex corporali et spirituali, quae est homo. Circa
vero Angelos, considerandum est primo de his quae pertinent ad eorum
substantiam; secundo, de his quae pertinent ad eorum intellectum;
tertio, de his quae pertinent ad eorum voluntatem; quarto, de his quae
pertinent ad eorum creationem. De substantia autem eorum considerandum
est et absolute, et per comparationem ad corporalia. Circa substantiam
vero eorum absolute, quinque quaeruntur. Primo, utrum sit aliqua
creatura omnino spiritualis, et penitus incorporea. Secundo, supposito
quod Angelus sit talis, quaeritur utrum Angelus sit compositus ex
materia et forma. Tertio, quaeritur de multitudine eorum. Quarto, de
differentia ipsorum ab invicem. Quinto, de immortalitate, seu
incorruptibilitate ipsorum.