Prooemium
Post considerationem divinarum personarum, considerandum restat de
processione creaturarum a Deo. Erit autem haec consideratio
tripartita, ut primo consideretur de productione creaturarum; secundo,
de earum distinctione; tertio, de conservatione et gubernatione. Circa
primum tria sunt consideranda, primo quidem, quae sit prima causa
entium; secundo, de modo procedendi creaturarum a prima causa; tertio
vero, de principio durationis rerum. Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo, utrum Deus sit causa efficiens omnium entium. Secundo, utrum
materia prima sit creata a Deo, vel sit principium ex aequo
coordinatum ei. Tertio, utrum Deus sit causa exemplaris rerum, vel
sint alia exemplaria praeter ipsum. Quarto, utrum ipse sit causa
finalis rerum.