Prooemium
Post ea quae de personis divinis absolute tractata sunt, considerandum
restat de personis in comparatione ad essentiam, et ad proprietates,
et ad actus notionales; et de comparatione ipsarum ad invicem. Quantum
igitur ad primum horum, octo quaeruntur. Primo, utrum essentia in
divinis sit idem quod persona. Secundo, utrum dicendum sit quod tres
personae sunt unius essentiae. Tertio, utrum nomina essentialia
praedicanda sint de personis in plurali vel in singulari. Quarto,
utrum adiectiva notionalia, aut verba vel participia, praedicari
possint de nominibus essentialibus concretive acceptis. Quinto, utrum
praedicari possint de nominibus essentialibus in abstracto acceptis.
Sexto, utrum nomina personarum praedicari possint de nominibus
essentialibus concretis. Septimo, utrum essentialia attributa sint
approprianda personis. Octavo, quod attributum cuique personae debeat
appropriari.