Prooemium
Consideratis autem his quae ad divinae essentiae unitatem pertinent,
restat considerare de his quae pertinent ad Trinitatem personarum in
divinis. Et quia personae divinae secundum relationes originis
distinguuntur, secundum ordinem doctrinae prius considerandum est de
origine, sive de processione, secundo, de relationibus originis;
tertio, de personis. Circa processionem quaeruntur quinque. Primo,
utrum processio sit in divinis. Secundo, utrum aliqua processio in
divinis generatio dici possit. Tertio, utrum praeter generationem
aliqua alia processio possit esse in divinis. Quarto, utrum illa alia
processio possit dici generatio. Quinto, utrum in divinis sint plures
processiones quam duae.