Prooemium
Ultimo autem, post considerationem eorum quae ad divinae essentiae
unitatem pertinent, considerandum est de divina beatitudine. Et circa
hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum beatitudo Deo competat. Secundo,
secundum quid dicitur Deus esse beatus, utrum secundum actum
intellectus. Tertio, utrum sit essentialiter beatitudo cuiuslibet
beati. Quarto, utrum in eius beatitudine omnis beatitudo includatur.