Prooemium
Post considerationem divinae scientiae et voluntatis, et eorum quae ad
hoc pertinent, restat considerandum de divina potentia. Et circa hoc
quaeruntur sex. Primo, utrum in Deo sit potentia. Secundo, utrum eius
potentia sit infinita. Tertio, utrum sit omnipotens. Quarto, utrum
possit facere quod ea quae sunt praeterita, non fuerint. Quinto, utrum
Deus possit facere quae non facit, vel praetermittere quae facit.
Sexto, utrum quae facit, possit facere meliora.