Prooemium
Consideratis autem his quae ad voluntatem absolute pertinent,
procedendum est ad ea quae respiciunt simul intellectum et voluntatem.
Huiusmodi autem est providentia quidem respectu omnium; praedestinatio
vero et reprobatio, et quae ad haec consequuntur, respectu hominum
specialiter, in ordine ad aeternam salutem. Nam et post morales
virtutes, in scientia morali, consideratur de prudentia, ad quam
providentia pertinere videtur. Circa providentiam autem Dei quaeruntur
quatuor. Primo, utrum Deo conveniat providentia. Secundo, utrum omnia
divinae providentiae subsint. Tertio, utrum divina providentia
immediate sit de omnibus. Quarto, utrum providentia divina imponat
necessitatem rebus provisis.