Prooemium
Deinde considerandum est de his quae absolute ad voluntatem Dei
pertinent. In parte autem appetitiva inveniuntur in nobis et passiones
animae, ut gaudium, amor, et huiusmodi; et habitus moralium virtutum,
ut iustitia, fortitudo, et huiusmodi. Unde primo considerabimus de
amore Dei; secundo, de iustitia Dei, et misericordia eius. Circa
primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum in Deo sit amor. Secundo,
utrum amet omnia. Tertio, utrum magis amet unum quam aliud. Quarto,
utrum meliora magis amet.