Prooemium
Quia in superioribus consideravimus qualiter Deus sit secundum
seipsum, restat considerandum qualiter sit in cognitione nostra, idest
quomodo cognoscatur a creaturis. Et circa hoc quaeruntur tredecim.
Primo, utrum aliquis intellectus creatus possit videre essentiam Dei.
Secundo, utrum Dei essentia videatur ab intellectu per aliquam speciem
creatam. Tertio, utrum oculo corporeo Dei essentia possit videri.
Quarto, utrum aliqua substantia intellectualis creata ex suis
naturalibus sufficiens sit videre Dei essentiam. Quinto, utrum
intellectus creatus ad videndam Dei essentiam indigeat aliquo lumine
creato. Sexto, utrum videntium essentiam Dei unus alio perfectius
videat. Septimo, utrum aliquis intellectus creatus possit
comprehendere Dei essentiam. Octavo, utrum intellectus creatus videns
Dei essentiam, omnia in ipsa cognoscat. Nono, utrum ea quae ibi
cognoscit, per aliquas similitudines cognoscat. Decimo, utrum simul
cognoscat omnia quae in Deo videt. Undecimo, utrum in statu huius
vitae possit aliquis homo essentiam Dei videre. Duodecimo, utrum per
rationem naturalem Deum in hac vita possimus cognoscere. Tertiodecimo,
utrum, supra cognitionem naturalis rationis, sit in praesenti vita
aliqua cognitio Dei per gratiam.