Prooemium
Quia vero infinito convenire videtur quod ubique et in omnibus sit,
considerandum est utrum hoc Deo conveniat. Et circa hoc quaeruntur
quatuor. Primo, utrum Deus sit in omnibus rebus. Secundo, utrum Deus
sit ubique. Tertio, utrum Deus sit ubique per essentiam et potentiam
et praesentiam. Quarto, utrum esse ubique sit proprium Dei.