Prooemium
Post considerationem divinae perfectionis, considerandum est de eius
infinitate, et de existentia eius in rebus, attribuitur enim Deo quod
sit ubique et in omnibus rebus, inquantum est incircumscriptibilis et
infinitus. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum Deus sit
infinitus. Secundo, utrum aliquid praeter ipsum sit infinitum secundum
essentiam. Tertio, utrum aliquid possit esse infinitum secundum
magnitudinem. Quarto, utrum possit esse infinitum in rebus secundum
multitudinem.