Prooemium
Post considerationem divinae simplicitatis, de perfectione ipsius Dei
dicendum est. Et quia unumquodque, secundum quod perfectum est, sic
dicitur bonum, primo agendum est de perfectione divina; secundo de
eius bonitate. Circa primum quaeruntur tria. Primo, utrum Deus sit
perfectus. Secundo, utrum Deus sit universaliter perfectus omnium in
se perfectiones habens. Tertio, utrum creaturae similes Deo dici
possint.