Prooemium
Cognito de aliquo an sit, inquirendum restat quomodo sit, ut sciatur
de eo quid sit. Sed quia de Deo scire non possumus quid sit, sed quid
non sit, non possumus considerare de Deo quomodo sit, sed potius
quomodo non sit. Primo ergo considerandum est quomodo non sit;
secundo, quomodo a nobis cognoscatur; tertio, quomodo nominetur.
Potest autem ostendi de Deo quomodo non sit, removendo ab eo ea quae
ei non conveniunt, utpote compositionem, motum, et alia huiusmodi.
Primo ergo inquiratur de simplicitate ipsius, per quam removetur ab eo
compositio. Et quia simplicia in rebus corporalibus sunt imperfecta et
partes, secundo inquiretur de perfectione ipsius; tertio, de
infinitate eius; quarto, de immutabilitate; quinto, de unitate. Circa
primum quaeruntur octo. Primo, utrum Deus sit corpus. Secundo, utrum
sit in eo compositio formae et materiae. Tertio, utrum sit in eo
compositio quidditatis, sive essentiae, vel naturae, et subiecti.
Quarto, utrum sit in eo compositio quae est ex essentia et esse.
Quinto, utrum sit in eo compositio generis et differentiae. Sexto,
utrum sit in eo compositio subiecti et accidentis. Septimo, utrum sit
quocumque modo compositus, vel totaliter simplex. Octavo, utrum veniat
in compositionem cum aliis.