Prooemium
Quia igitur principalis intentio huius sacrae doctrinae est Dei
cognitionem tradere, et non solum secundum quod in se est, sed etiam
secundum quod est principium rerum et finis earum, et specialiter
rationalis creaturae, ut ex dictis est manifestum; ad huius doctrinae
expositionem intendentes, primo tractabimus de Deo; secundo, de motu
rationalis creaturae in Deum; tertio, de Christo, qui, secundum quod
homo, via est nobis tendendi in Deum. Consideratio autem de Deo
tripartita erit. Primo namque considerabimus ea quae ad essentiam
divinam pertinent; secundo, ea quae pertinent ad distinctionem
personarum; tertio, ea quae pertinent ad processum creaturarum ab
ipso. Circa essentiam vero divinam, primo considerandum est an Deus
sit; secundo, quomodo sit, vel potius quomodo non sit; tertio
considerandum erit de his quae ad operationem ipsius pertinent,
scilicet de scientia et de voluntate et potentia. Circa primum
quaeruntur tria. Primo, utrum Deum esse sit per se notum. Secundo,
utrum sit demonstrabile. Tertio, an Deus sit.