Prooemium
Consequenter considerandum est de exteriori principio humanorum
actuum, scilicet de Deo, prout ab ipso per gratiam adiuvamur ad recte
agendum. Et primo, considerandum est de gratia Dei; secundo, de causa
eius; tertio, de eius effectibus. Prima autem consideratio erit
tripartita, nam primo considerabimus de necessitate gratiae; secundo,
de ipsa gratia quantum ad eius essentiam; tertio, de eius divisione.
Circa primum quaeruntur decem. Primo, utrum absque gratia possit homo
aliquod verum cognoscere. Secundo, utrum absque gratia Dei possit homo
aliquod bonum facere vel velle. Tertio, utrum homo absque gratia
possit Deum diligere super omnia. Quarto, utrum absque gratia possit
praecepta legis observare. Quinto, utrum absque gratia possit mereri
vitam aeternam. Sexto, utrum homo possit se ad gratiam praeparare sine
gratia. Septimo, utrum homo sine gratia possit resurgere a peccato.
Octavo, utrum absque gratia possit homo vitare peccatum. Nono, utrum
homo gratiam consecutus possit, absque alio divino auxilio, bonum
facere et vitare peccatum. Decimo, utrum possit perseverare in bono
per seipsum.