Prooemium
Consequenter considerandum est de lege Evangelii, quod dicitur lex
nova. Et primo, de ipsa secundum se; secundo, de ipsa per
comparationem ad legem veterem; tertio, de his quae in lege nova
continentur. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, qualis sit, utrum
scilicet scripta vel indita. Secundo, de virtute eius, utrum
iustificet. Tertio, de principio eius, utrum debuerit dari a principio
mundi. Quarto, de termino eius utrum scilicet sit duratura usque ad
finem, an debeat ei alia lex succedere.