Prooemium
Deinde considerandum est de singulis legibus. Et primo, de lege
aeterna; secundo, de lege naturali; tertio, de lege humana; quarto, de
lege veteri; quinto, de lege nova, quae est lex Evangelii. De sexta
autem lege, quae est lex fomitis, sufficiat quod dictum est cum de
peccato originali ageretur. Circa primum quaeruntur sex. Primo, quid
sit lex aeterna. Secundo, utrum sit omnibus nota. Tertio, utrum omnis
lex ab ea derivetur. Quarto, utrum necessaria subiiciantur legi
aeternae. Quinto, utrum contingentia naturalia subiiciantur legi
aeternae. Sexto, utrum omnes res humanae ei subiiciantur.