Prooemium
Deinde considerandum est de causa peccati ex parte hominis. Cum autem
homo sit causa peccati alteri homini exterius suggerendo, sicut et
Diabolus, habet quendam specialem modum causandi peccatum in alterum
per originem. Unde de peccato originali dicendum est. Circa quod tria
consideranda occurrunt, primo, de eius traductione; secundo, de eius
essentia; tertio, de eius subiecto. Circa primum quaeruntur quinque.
Primo, utrum primum peccatum hominis derivetur per originem in
posteros. Secundo, utrum omnia alia peccata primi parentis, vel etiam
aliorum parentum, per originem in posteros deriventur. Tertio, utrum
peccatum originale derivetur ad omnes qui ex Adam per viam seminis
generantur. Quarto, utrum derivaretur ad illos qui miraculose ex
aliqua parte humani corporis formarentur. Quinto, utrum si femina
peccasset, viro non peccante, traduceretur originale peccatum.