Prooemium
Deinde considerandum est de causa peccati ex parte appetitus
sensitivi, utrum passio animae sit causa peccati. Et circa hoc
quaeruntur octo. Primo, utrum passio appetitus sensitivi possit movere
vel inclinare voluntatem. Secundo, utrum possit superare rationem
contra eius scientiam. Tertio, utrum peccatum quod ex passione
provenit, sit peccatum ex infirmitate. Quarto, utrum haec passio quae
est amor sui, sit causa omnis peccati. Quinto, de illis tribus causis
quae ponuntur I Ioan. II, concupiscentia oculorum, concupiscentia
carnis, et superbia vitae. Sexto, utrum passio quae est causa peccati,
diminuat ipsum. Septimo, utrum totaliter excuset. Octavo, utrum
peccatum quod ex passione est, possit esse mortale.