Prooemium
Deinde considerandum est de causis peccati in speciali. Et primo, de
causis interioribus peccati; secundo, de exterioribus; tertio, de
peccatis quae sunt causa aliorum peccatorum. Prima autem consideratio,
secundum praemissa, erit tripartita, nam primo, agetur de ignorantia,
quae est causa peccati ex parte rationis; secundo, de infirmitate seu
passione, quae est causa peccati ex parte appetitus sensitivi; tertio,
de malitia, quae est causa peccati ex parte voluntatis. Circa primum
quaeruntur quatuor. Primo, utrum ignorantia sit causa peccati.
Secundo, utrum ignorantia sit peccatum. Tertio, utrum totaliter a
peccato excuset. Quarto, utrum diminuat peccatum.