Prooemium
Consequenter considerandum est de vitiis et peccatis. Circa quae sex
consideranda occurrunt, primo quidem, de ipsis vitiis et peccatis
secundum se; secundo, de distinctione eorum; tertio, de comparatione
eorum ad invicem; quarto, de subiecto peccati; quinto, de causa eius;
sexto, de effectu ipsius. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum
vitium contrarietur virtuti. Secundo, utrum vitium sit contra naturam.
Tertio, quid sit peius, utrum vitium vel actus vitiosus. Quarto, utrum
actus vitiosus possit esse simul cum virtute. Quinto, utrum in omni
peccato sit aliquis actus. Sexto, de definitione peccati quam
Augustinus ponit, XXII contra Faustum, peccatum est dictum vel factum
vel concupitum contra legem aeternam.