Prooemium
Deinde considerandum est de distinctione moralium virtutum ad invicem.
Et quia virtutes morales quae sunt circa passiones, distinguuntur
secundum diversitatem passionum, oportet primo considerare
comparationem virtutis ad passionem; secundo, distinctionem moralium
virtutum secundum passiones. Circa primum quaeruntur quinque. Primo,
utrum virtus moralis sit passio. Secundo, utrum virtus moralis possit
esse cum passione. Tertio, utrum possit esse cum tristitia. Quarto,
utrum omnis virtus moralis sit circa passionem. Quinto, utrum aliqua
virtus moralis possit esse sine passione.