Prooemium
Consequenter considerandum est de habitibus in speciali. Et quia
habitus, ut dictum est, distinguuntur per bonum et malum, primo
dicendum est de habitibus bonis, qui sunt virtutes et alia eis
adiuncta, scilicet dona, beatitudines et fructus; secundo, de
habitibus malis, scilicet de vitiis et peccatis. Circa virtutes autem
quinque consideranda sunt, primo, de essentia virtutis; secundo, de
subiecto eius; tertio, de divisione virtutum; quarto, de causa
virtutis; quinto, de quibusdam proprietatibus virtutis. Circa primum
quaeruntur quatuor. Primo, utrum virtus humana sit habitus. Secundo,
utrum sit habitus operativus. Tertio, utrum sit habitus bonus. Quarto,
de definitione virtutis.