Prooemium
Post actus et passiones, considerandum est de principiis humanorum
actuum. Et primo, de principiis intrinsecis; secundo, de principiis
extrinsecis. Principium autem intrinsecum est potentia et habitus; sed
quia de potentiis in prima parte dictum est, nunc restat de habitibus
considerandum. Et primo quidem, in generali; secundo vero, de
virtutibus et vitiis, et aliis huiusmodi habitibus, qui sunt humanorum
actuum principia. Circa ipsos autem habitus in generali, quatuor
consideranda sunt, primo quidem, de ipsa substantia habituum, secundo,
de subiecto eorum; tertio, de causa generationis, augmenti et
corruptionis ipsorum; quarto, de distinctione ipsorum. Circa primum
quaeruntur quatuor. Primo, utrum habitus sit qualitas. Secundo, utrum
sit determinata species qualitatis. Tertio, utrum habitus importet
ordinem ad actum. Quarto, de necessitate habitus.