Prooemium
Deinde considerandum est de delectatione et tristitia. Circa
delectationem vero consideranda sunt quatuor, primo, de ipsa
delectatione secundum se; secundo, de causis delectationis; tertio, de
effectibus eius; quarto, de bonitate et malitia ipsius. Circa primum
quaeruntur octo. Primo, utrum delectatio sit passio. Secundo, utrum
sit in tempore. Tertio, utrum differat a gaudio. Quarto, utrum sit in
appetitu intellectivo. Quinto, de comparatione delectationum
superioris appetitus, ad delectationem inferioris. Sexto, de
comparatione delectationum sensitivarum ad invicem. Septimo, utrum sit
aliqua delectatio non naturalis. Octavo, utrum delectatio possit esse
contraria delectationi.