Prooemium
Consequenter considerandum est de passionibus animae in speciali. Et
primo, de passionibus concupiscibilis; secundo, de passionibus
irascibilis. Prima consideratio erit tripartita, nam primo
considerabimus de amore et odio; secundo, de concupiscentia et fuga
tertio, de delectatione et tristitia. Circa amorem consideranda sunt
tria, primo, de ipso amore; secundo, de causa amoris; tertio, de
effectibus eius. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum amor
sit in concupiscibili. Secundo, utrum amor sit passio. Tertio, utrum
amor sit idem quod dilectio. Quarto, utrum amor convenienter dividatur
in amorem amicitiae et amorem concupiscentiae.