Prooemium
Deinde considerandum est de bonitate actus interioris voluntatis. Et
circa hoc quaeruntur decem. Primo, utrum bonitas voluntatis dependeat
ex obiecto. Secundo, utrum ex solo obiecto dependeat. Tertio, utrum
dependeat ex ratione. Quarto, utrum dependeat ex lege aeterna. Quinto,
utrum ratio errans obliget. Sexto, utrum voluntas contra legem Dei
sequens rationem errantem, sit mala. Septimo, utrum bonitas voluntatis
in his quae sunt ad finem, dependeat ex intentione finis. Octavo,
utrum quantitas bonitatis vel malitiae in voluntate, sequatur
quantitatem boni vel mali in intentione. Nono, utrum bonitas
voluntatis dependeat ex conformitate ad voluntatem divinam. Decimo,
utrum necesse sit voluntatem humanam conformari divinae voluntati in
volito, ad hoc quod sit bona.