Prooemium
Post hoc considerandum est de bonitate et malitia humanorum actuum. Et
primo, quomodo actio humana sit bona vel mala; secundo, de his quae
consequuntur ad bonitatem vel malitiam humanorum actuum, puta meritum
vel demeritum, peccatum et culpa. Circa primum occurrit triplex
consideratio, prima est de bonitate et malitia humanorum actuum in
generali; secunda, de bonitate et malitia interiorum actuum; tertia,
de bonitate et malitia exteriorum actuum. Circa primum quaeruntur
undecim. Primo, utrum omnis actio sit bona, vel aliqua sit mala.
Secundo, utrum actio hominis habeat quod sit bona vel mala, ex
obiecto. Tertio, utrum hoc habeat ex circumstantia. Quarto, utrum hoc
habeat ex fine. Quinto, utrum aliqua actio hominis sit bona vel mala
in sua specie. Sexto, utrum actus habeat speciem boni vel mali ex
fine. Septimo, utrum species quae est ex fine, contineatur sub specie
quae est ex obiecto, sicut sub genere, aut e converso. Octavo, utrum
sit aliquis actus indifferens secundum suam speciem. Nono, utrum
aliquis actus sit indifferens secundum individuum. Decimo, utrum
aliqua circumstantia constituat actum moralem in specie boni vel mali.
Undecimo, utrum omnis circumstantia augens bonitatem vel malitiam,
constituat actum moralem in specie boni vel mali.