Prooemium
Consequenter considerandum est de actibus voluntatis qui sunt in
comparatione ad ea quae sunt ad finem. Et sunt tres, eligere,
consentire, et uti. Electionem autem praecedit consilium. Primo ergo
considerandum est de electione; secundo, de consilio; tertio, de
consensu; quarto, de usu. Circa electionem quaeruntur sex. Primo,
cuius potentiae sit actus, utrum voluntatis vel rationis. Secundo,
utrum electio conveniat brutis animalibus. Tertio, utrum electio sit
solum eorum quae sunt ad finem, vel etiam quandoque finis. Quarto,
utrum electio sit tantum eorum quae per nos aguntur. Quinto, utrum
electio sit solum possibilium. Sexto, utrum homo ex necessitate
eligat, vel libere.