Prooemium
Quia igitur ad beatitudinem per actus aliquos necesse est pervenire,
oportet consequenter de humanis actibus considerare, ut sciamus quibus
actibus perveniatur ad beatitudinem, vel impediatur beatitudinis via.
Sed quia operationes et actus circa singularia sunt, ideo omnis
operativa scientia in particulari consideratione perficitur. Moralis
igitur consideratio quia est humanorum actuum, primo quidem tradenda
est in universali secundo vero, in particulari. Circa universalem
autem considerationem humanorum actuum, primo quidem considerandum
occurrit de ipsis actibus humanis; secundo, de principiis eorum.
Humanorum autem actuum quidam sunt hominis proprii; quidam autem sunt
homini et aliis animalibus communes. Et quia beatitudo est proprium
hominis bonum, propinquius se habent ad beatitudinem actus qui sunt
proprie humani, quam actus qui sunt homini aliisque animalibus
communes. Primo ergo considerandum est de actibus qui sunt proprii
hominis; secundo, de actibus qui sunt homini aliisque animalibus
communes, qui dicuntur animae passiones. Circa primum duo consideranda
occurrunt, primo, de conditione humanorum actuum; secundo, de
distinctione eorum. Cum autem actus humani proprie dicantur qui sunt
voluntarii, eo quod voluntas est rationalis appetitus, qui est
proprius hominis; oportet considerare de actibus inquantum sunt
voluntarii. Primo ergo considerandum est de voluntario et involuntario
in communi; secundo, de actibus qui sunt voluntarii quasi ab ipsa
voluntate eliciti, ut immediate ipsius voluntatis existentes; tertio,
de actibus qui sunt voluntarii quasi a voluntate imperati, qui sunt
ipsius voluntatis mediantibus aliis potentiis. Et quia actus
voluntarii habent quasdam circumstantias, secundum quas diiudicantur,
primo considerandum est de voluntario et involuntario; et consequenter
de circumstantiis ipsorum actuum in quibus voluntarium et
involuntarium invenitur. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum in
humanis actibus inveniatur voluntarium. Secundo, utrum inveniatur in
animalibus brutis. Tertio, utrum voluntarium esse possit absque omni
actu. Quarto, utrum violentia voluntati possit inferri. Quinto, utrum
violentia causet involuntarium. Sexto, utrum metus causet
involuntarium. Septimo, utrum concupiscentia involuntarium causet.
Octavo, utrum ignorantia.