Prooemium
Ubi primo considerandum occurrit de ultimo fine humanae vitae; et
deinde de his per quae homo ad hunc finem pervenire potest, vel ab eo
deviare, ex fine enim oportet accipere rationes eorum quae ordinantur
ad finem. Et quia ultimus finis humanae vitae ponitur esse beatitudo,
oportet primo considerare de ultimo fine in communi; deinde de
beatitudine. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum hominis sit
agere propter finem. Secundo, utrum hoc sit proprium rationalis
naturae. Tertio, utrum actus hominis recipiant speciem a fine. Quarto,
utrum sit aliquis ultimus finis humanae vitae. Quinto, utrum unius
hominis possint esse plures ultimi fines. Sexto, utrum homo ordinet
omnia in ultimum finem. Septimo, utrum idem sit finis ultimus omnium
hominum. Octavo, utrum in illo ultimo fine omnes aliae creaturae
conveniant.